Sources

zwischen 1169 und 118015. Si quis in pillorico fuerit, non propter furtum set quia egerit contra statutum communie aliquid et aliquis ei exprobaverit ut faciat ei verecundiam coram conjuratis vel coram aliis hominibus, paccabit viginti solidos, quorum is cui exprobracio facta est habebit quinque solidos, et quindecim erunt ad negotia civitatis Rothomagi. Et si ille qui exprobraverit non velit vel non possit pagare viginti solidos, ponetur in pillorico.

zwischen 1169 und 118016. Si femina convincatur esse litigiosa vel maledica, alligabitur fune subter ascellas, et ter in aquam proicietur; cui si quis vir exprobraverit, paccabit decem solidos; si vero femina exprobraverit, decem solidos paccabit vel in aquam proicietur.

1174Bishop Peter of Vic in 1174 decreed that anyone who failed to use his new currency would be fined ten shillings if he were a probus homo, five shillings if a mediocris, and two shillings if de villanis who came from outside or de extraneis and that if he were de minoribus he would draw water on market days and be put in the pillory on other days.

1182§44. Mulier que mulieri convitia dixerit duorum vel duarum testimonio convicta V solidos solvet, Domino IV solidos, Majori VI denarios et ei cui convitia dixerit VI et si nummos solvere noluerit, lapides portabit ad processionem die dominica in camisia et si viro dixerit convitia testibus convicta V solidos solvet, et si vir convitia dixerit mulieri X solidos reddet simili modo dividendos.

1183 / M.ª C.ª LXXXIII, XVI kalendas iulii, (im Text auf 1145 datiert!)Item de uineis si aliquis puer adhuc sine intellectu, aliquod dampnum aut furtum in uinea alicuius fecerit uerberetur a patre suo uel ab aliquo parente quousque sanguis fluat ex costis eius quisquis fuerit. Si uero ex maioribus tam de uiris quam de mulieribus siue militibus aut de peditibus aliquis a quattuordecim annis et supra fuerit deprehensus facere dampnum in uinea alicuius siue per se aut iussione alicuius, tam perpetrator damni quam ille qui ei damnum facere iusserit, pari pena plectantur : Videlicet quisquis fuerit conponat V solidos pro damno, et suspendatur in illo tormento quod uulgo dicitur picota. Item interdicimus ut nullus ingrediatur uineam alienam cum accipitribus. Si aliquis miserit ad mansionem in uinea alicuius boues aut caballos aut aliquod animal conponat v solidos et suspendatur in picota. Cunilieiros non uadant per uineas alienas cum canibus. Alfabezeiras nec aliquis faciat alkeires nisi per manum de almutazeb, et sit alkeir de VI arratales et medium. Nullus homo emat foras de mercado ciuitatis ad gananciam suam, pisces aut uinum aut aliquid quod pertinuerit ad uictum hominis est nisi ille qui de fora parte uenerit, et hoc in mercato ciuitatis, et non alicubi. Alfabezeira faciat focaciam panis de duobus arratalis et quarta. Et qui huius stabilitatis unum decretum minimum aut maximum uiolauerit aut temerarius transgressor extiterit quisquis fuerit V solidos conponat et in picota suspendatur. (?)

20. Juni 118421. Si quis aliquod eorum commissorum fecerit quod pecuniaria pena debeat multari, et convictus precium statutum solvere noluerit vel nequiverit, ponetur XV diebus in custodia episcopi; quibus transactis mittetur in angariam que pilloris dicitur; postea de civitate expelletur, nec ultra in illam redire poterit nisi permissione illius quem injuriando offendit, et consensu episcopi et juratorum pacis.

Ende des 12. Jahrh.Si vir cum legitima alicujus deprehenditur iuris est, ut ipse ab ea per vicos civitatis sursum et deorsum trahatur per veretrum.

1193Mulier que mulieri convicium dixerit, decem solidos dabit, vel duos lapides qui statuti sunt a capite ville usque ad finem collo deportabit

1193Mulier que mulieri convicium dixerit, si conviciata testimonium habuerit duorum virorum, vel viri et femine, vel duarum, si ad clamorem ierit, ipsa illa que convicium dixit decem solidos dabit vel duos lapides qui statuti sunt a capite ville usque ad finem collo deportabit. Decem vero solidi si dentur, in usus ville per manus burgensium expendantur.

119534. Si quelqu’un prend un voleur sur le fait , avec la chose volée , il le fera remettre par les échevins à notre châtelain ou à son lieutenant, en présence des échevins , sans y prendre d’autre part, et notre châtelain le fera mettre au pilori, par les échevins, puis le jugera comme voleur. <br>56. Si le mayeur et les jurés ont condamné quelqu'un au bannissement pour vol, et qu'ils le retrouvent dans la ville ou dans la banlieue, ils le feront arrêter, si cêla se peut, et lé livreront mort ou vif à notre châtelain ou son lieutenant, en présence des échevins, et ne s'en mêleront plus; le châtelain le fera mettre au pilori par les échevins, et punir comme voleur: si le châtelain ou son lieutenant refusait de s'en charger, malgré la réquisition faite en présence des échevins , cela ne regardera plus ceux qui l'auraient arrêté.

pages: 1 2 3 4 5112
Print Friendly, PDF & Email